monumenta.ch > Augustinus > 46 > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 75, 10
Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt omnes qui ascenderunt equos. Qui sunt, qui ascenderunt equos? Qui humiles esse noluerunt. Non in equis sedere peccatum est; sed cervicem potestatis contra Deum erigere, et putare se in aliquo honore esse. Quia dives es, ascendisti; increpat Deus, et dormis. Magna ira increpantis, magna ira! attendat Charitas Vestra rem tremendam. Increpatio strepitum habet; strepitus expergisci solet facere homines. Tantum pondus est increpantis Dei, ut diceret: Ab increpatione tua Deus Iacob, dormitaverunt omnes qui ascenderunt equos. Ecce quo somno dormitavit ille Pharao qui ascendebat equos : non enim vigilavit in corde, quia de increpatione durum cor habebat. Duritia enim cordis, obdormitio est. Rogo vos, fratres mei, videte quomodo dormiunt, qui sonante Evangelio, et Amen, et Alleluia per totum orbem terrarum, adhuc vitam veterem nolunt damnare, et in novam evigilare. Erat Scriptura Dei in Iudaea; modo per totum orbem cantatur: in illa una gente dicebatur Deus unus qui fecit omnia, esse adorandus et colendus; modo ubi tacetur: Christus resurrexit ? irrisus in cruce, ipsam crucem suam in qua irrisus est iam fixit in frontibus regum; et adhuc dormitur! Magna ira Dei, fratres! Melius nos audivimus eum qui dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus . Sed qui illum audiunt? Qui non ascendunt equos. Qui sunt qui non ascendunt equos? Qui non se iactant et extollunt, quasi in honoribus et potestatibus suis. Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.